# Liber Responsalis 655

Gregory the Great, Liber Responsalis, In Cœna Domini, ad Mandatum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/liber-responsalis/655
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/liber-responsalis/655

Antiph. Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem sicut dilexi vos, dicit Dominus. Psal. Beati immaculati. Ant. Postquam surrexit Dominus a cœna, misit aquam in pelvim, cœpit lavare pedes discipulorum. Hoc exemplum reliquit eis. Psal. Deus misereatur nostri. Ant. Dominus Jesus Christus postquam cœnavit cum discipulis suis, ut supra. Psal. Laudate Dominum, quoniam bonus. Ant. Cum surrexisset Dominus Jesus Christus a cœna, posuit vestimenta sua. Cœpit lavare pedes discipulorum suorum, et tergere linteo quo erat præcinctus. Imitemur ergo eum ut habeamus pacem in regno suo. Psal. Benedicam Dominum. Ant. In diebus illis mulier quæ erat in civitate peccatrix, ut cogno vit quod Jesus accubuit in domo Simonis leprosi, attulit alabastrum unguenti. Et stans retro secus pedes Domini Jesu, lacrymis cœpit rigare pedes ejus, et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes ejus, et unguento ungebat. Psal. Miserere mei, Deus, secundum. Ant. Diligamus nos ex invicem, quia charitas ex Deo est, et qui diligit fratrem suum ex Deo. natus est. Et vide [videt] Deum. Psal. Ecce quam bonum. Ant. Si ego Dominus et magister lavi vobis pedes, quanto magis vos debetis alter alterius lavare pedes. Psal. Quam dilecta. Ant. In hoc cognoscent omnes, quia mei estis discipuli, si dilectionem babueritis in invicem. Psal. Confitemini Domino, et invocate. Ant. Locutus est omnipotens discipulis suis, dicens: Venite et videte pacem fallacem quam protulit proditor; fingit amare me labiis, et odium cordis protulit mortem. Anathema Aramachamatale [Maranatha] discipulum. Ant. Discumbens Dominus accepit panem, et dedit discipulis suis, dicens: Accipite et manducate hunc panem, et sciatis quia hoc est corpus meum. Et hunc calicem, et bibite ex illo, et sciatis quia hic est sanguis meus novi Testamenta; effunditur pro universis [in] remissionem peccatorum. Ant. Locutus est Dominus discipulis suis: Examplum enim dedi vobis, ut alter alterius perdes vestros lavetis, quia in hoc cognoscent omnes homins quod mei esti discipuli, si vos invicem dilexeritis. Ant. Ubi est charitas et dilectio, ibi sancta est congregatio, ibi nec ira est nec indignatio, sed firma charitas in perpetuum. Christus descendit mundum redimere, ut liberaret a morte hominem. Exemplum præbuit suis discipulis, ut sibi invicem pedes abluerent.Ant. Domine, tu mihi lavas pedes. Respondit Jesus, et dixit ei: Et si non lavero tibi pedes, non habebis partem mecum. Ant. Domine, non tantum pedes. sed et manus et caput. Ant. Vos vocatis me Magister et Domine. Ant. Mulier quæ erat in civitate peccatrix. Ant Maria autem unxit pedes Jesu. Ant. Congregavit nos Christus ad glorificandum seipsum.Reple, Domine, et animas nostras sancto Spiritu, alleluia.

---

Gregory the Great, Liber Responsalis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1300/tmp1300/tmp1300.tmp1300.opp-lat1.xml.
