Latin
Responsoria in Dominica secunda
Gregory the Great, Liber Responsalis 8
Unproofread scanNot analysed yet
a Resp. Jerusalem, cito veniet salus tua; quare mœrore consumeris? Nunquid consiliarius non est libi, quia innovabit te dolor. Salvabo te, et liberabo te, noli timere. Vera. Israel, si me audieris, non erit in te deus recens, neque adorabis deum alienum; ego eniin Dominus. Salvabo te, etc. Resp. Ecce Dominus veniet, et omnes sancti ejus cum eo; ct erit in die illa lux magna. Et exibunt de Jerusalem, sicut aqua munda; et regnavit Dominus in æternum super omnes gentes. Vers. A solis ortu et occasu, ab aquilone et mari. Et regnavit. Resp. Docebit nos Dominus vias suas, et ambulavimus in semitis ejus, quia de Sion exivit lex, et Verbum Don iui de Jerusalem. Vers. Ex Sion specics decoris ejus; Deus noster manifeste veniet. Quia de Sion. Resp. Jerusalem, surge et sta in excelso; et vide. jucunditatem quae veniet tibi a Deo tuo. Vers. Leva in circuitu oculos tuos, et vide et contemplare. Vers. Civitas Jerusalem, noli flere, quoniam doluit Dominus super te, et auferet a te omnem tribulationem. Vers. Ecce dominator Dominus. Et auferet. Resp. Ecce Dominus veniet, protector noster, Sanetus Israel, coronam regni habens in capite suo. Vers. Ecce dominator Dominus. Coronam. Resp. Sicut mater consolatur filios suos, ita consolabor vos, dicit Dominus; et de Jerusalem civitate quam elegi, veniet vobis auxilium; et videbius et gaudebit cor vestrum. Vers. Deus a Libano veniet, et sanctus. Resp. Jerusalem, plantabis vineam in montibus tuis et exaltabis, qn a dies Domini veniet. Surge, Sion, convertere a Deo tuo, gaude et laetare, Jacob, quia de medio gentium Salvator tuus veniet. Vers. Deus a Libano veniet, et sanctus de monte umbroso et condenso. Gaude. Resp. Egredietur Dominus de Samaria, a porta quæ respicit ad Orientem, et veniet in Bethlehem ambulans super aquas redemptionis Judae. Tunc salvus crit omnis homo, quia ecce veniet. Vers. Deus a Libano veniet. Tunc. Resp. Rei noster adveniens Christus, quem Joannes praedicavit Agnum esse venturum. Vers. Ecce Agnus Dei, ecee qui tollit peccata mundi. Quem Joannes.