Latin
89 to 116
Gregory the Great, Liber Responsalis 89-2-116
Unproofread scanNot analysed yet
Ant. Misi digitos meos, ut supra. Ant. Videte manus meas, et pedes meos, quia ipse ego sum, allel. ,allel. Ant. ,Christus surrexit a mortuis, jam non moritur, alleluia. Ant. Euntes in mundum, alleluia, docete omnes gemes, alleluia. Ant. Ecce ego vobiscum sum, alleluia, omnibus diebus, alleluia. Ant. Surre. xit Christus, et illuxit populo suo, alleluia. Ant. Christus via, veritas et vita, allel. ,allel. Ant. Ego sum via, veritas et vita, allel. ,allel. Ant. Nonne cor nostrum ardens crat in nobis de Jesu, quod uon tenuimus eum in via, alleluia. Ant. In Galilæa Jesum videbitis, sicut dixit vobis, alleluia. Ant. Surrexit Dominus de sepulcro, qui pro nubis pependit in Iigno, alleluia. Ant. Multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum, alleluia, quæ non sunt scripta in libro hoc, alleluia. Ant. Cum esset sero die illo, una Sabbatorum, et fores essent clausæ, ubi eram discipuli congregati, stetit Jesus in medio, et dixit eis pax vobis. Alleluia. (Desunt tres lineæ in Ms.)