Latin
Responsoria
Gregory the Great, Liber Responsalis 95
Unproofread scanNot analysed yet
Respons. Hodie in Jordane baptizato Domino aperti sunt cœłi; et sicut columba supcr eum spiritus mansit, ct vox Patris intonuit: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui. Vera. Coeli aperti sunt, et vix Patris audita est. Hic est Filius. Resp. Omnes de Saba venient aurum et thus deferentes, ei laudem Domino annuntiantes, alleluia, alleluia, alleluia. Vers. Reges Tharsis et lusulæ munera offerent, reges Arabum et Saba dona adducent, alleluia. Resp. Stella quam viderant Magi in Oriente antecedehat eos, donec venirent ad locum ubi puer erat. Videntes autem eam gavisi sunt gaudio magno. Vers. Et intrantes domum invenerunt puerum cum Maria matre ejus, et procidentes adoraverunt eum. Gavisi sunt.