# Liber Sacramentorum. Appendix 14

Gregory the Great, Liber Sacramentorum. Appendix, Dominica in die sancto Paschæ. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/liber-sacramentorum-appendix/14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/liber-sacramentorum-appendix/14

Cum omni quoque diligentia episcopus veneretur a tuis. Eo autem rationabiliter (948) flamineato, accedat ordinatim omnia (949) proceario. VII, aut v, aut III, (950) etai non presbyter, et diaconus. Presbyter quoque ad dextram et diaconu ad sinistram. Subdiaconua vero ante oculos eius teneat Evangelium; qui etiam stipatus sit duobus acolythi., aut pluribus cum cande- Mom et thuribulis. Interim Bane praeparet se schola, et cantor eorum medius (951) annuente episcopo inchoat Antiphonam, Resurrexi. Psal. Domine, probasti me. Properante episcopo ad templi vestibulum, et ad ostium secretarii, osculetur Evangelium, et postea cum omni diligentia incedant. Finitoque Introitu ingrediatur medius pontifex, cum collegio processionis. Eo autem astante et orante dicat hanc Orationem; (952) Suscipe confessionem meam, unica spes salutis meæ, Domine Deus meus, quia gula, ebrietate, fornicatione, libidine, aceilia, tristitia, somnolentia, negligentia, ira, cupiditate, invidia, malitia, odii, detractione, perjurio, falsitate, mendacio, vana goria, levitate ac superbia perditus sum, et omnino cogitatione, locotione, actione, atque omnibus sensibus exstinctus; qui justificas impios et vivificas mortuae, vivifica me, et rcsuscita me, et miserere mei, Deus meus.

---

Gregory the Great, Liber Sacramentorum. Appendix, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1295/tmp1295/tmp1295.tmp1295.opp-lat1.xml.
