Latin
Dominica in die sancto Paschæ
Gregory the Great, Liber Sacramentorum. Appendix 15
Unproofread scanNot analysed yet
Annuente epillop, (953) incipiatur Psalmus a cantore, cum Introitu reciprocante. (954) Interim quoque osculetur omnes sibi circumdato. . incipiens (955) sinistre, alternatimque veniens (956) dextre. Boc autem expleto, (957) episcopus signo digiti sui, inchoet cantor Gloria Patrie Et proper" episcopus ad altare stipantibus ministris; dicat hanc Orationem: Indignum (958) me, Domine, sacris tuis esse rateor, qui innumeris quotidie peccatis fuscor. Quid ego blandis te, Domine, verbis rogare præsumo, quem improbis sæpissime lactis offendo? Tu enim Domine, mihi medicinam ingeris aegro, ego sanitati meæ contraria ago; legem tuam, Domine, sacris paginis inditam lego, sanam vero disciplinam infelil. negligo. Ad tuum quidem altare quasi devotus accedo, sed a praeceptis tuis contumaci corde recedo. Da ergo mihi, Domine, quaeso, cor compunctum, quod veraciter odio habeat peccatum. Meum est, si donaveris, delicta deQere; tuum est ea ut nivem cito delere. Et licet palmam amiserim inimico fraudante, ad veniam saltem perveniam te miserante. Tibi Deo est honor, regnum Regi cunctorum cuncta regnanti in saecula sæculorum. Amen.