Latin
2 to 3
Gregory the Great, Liber Sacramentorum. Appendix 2-3-3
Unproofread scanNot analysed yet
(1080) Responsio regia. -Promitto vos et perdono quia unicuique de votis et Ecclesiis vobis commissis canonicum privilegium et debitam legem atque justitiam servabo, et defensionem, quantum potuero, adjuvante Domino, exhibebo, sicut rei in suo regno unicuique episcopo et Ecclesiæ sibi commissæ per rectum exhibere debet. (1081) )Deinde alloquantur duo episcopi populum in ecclesia inquirentes eorum voluntatem, et si concordes fuerint, (1082) agant Deo gratias omnipotenti (1083) decantantes Te Deum laudamus. Et duo episcopi accipiant eum per manus, et deducant ante altare, et prosternet se usque ad finem Te Deum laudamus.