Latin
Dominica in die sancto Paschæ
Gregory the Great, Liber Sacramentorum. Appendix 23
Unproofread scanNot analysed yet
Præfatio. —Vere dignum et justum est, aequum et sałutare: Te qmdem omni tempore, ut supra. Dam dicatur Sanctus. inclinant se omnes, et episcopus dicat hanc Orauanem interim: (976) Deus, qui non mortem, sed pænitentiam desideris peccatorum, me miserum fragilemque peccatorem a tua non repellas pietate; neque aspicias ad peccata, et ad scelera mea, et immundas turpesque cogitationes meas, quibus flebititer a tua disjugor voluntate, sed ad miserieordiam tuam, et ad fidem devotionemque eorum, qui per me peccatorem tuam expetunt misericordiam. Et quia me indignum medium inter te et populum tuum Geri voluisti, fac me dignum tatem, ut possim tuam exorare misericordiam pro me, et pro eodem populo tuo. Et adjunge voces nostras vocibus sanctorum angelorum tuorum, ut sicut illi te laudant incessanter et infatigabiliter in:cterna beatitudine, ita nos quoque eorum interventu mereamur laudare te inculpabiliter in hac peregrinatione. Per Dominum.