Latin
3 to 4
Gregory the Great, Liber Sacramentorum. Appendix 3-4-4
Unproofread scanNot analysed yet
V. D. qui fœdera nuptiarum blando concordiae jugo et insolubili pacis vinculo nexuisti, ut multiplicandis adoptionum filiis sanctorum connubiorum fecunditas pudica serviret. Tua enim, Domine, providentiæ tuae gratia ineffabilibus modis utrumque dispensas, ut quod generatio ad mundi edet ornatum, (1136) generatio ad Ecclesiæ perducat augmentum. Per Christum. Infra actionem. —Hanc igitur oblationem ramularam tuarum illarum, quæsumus, Domine, placatus accipias, pro qua majestatem tuam supplices exoramus, ut sicut eam ad aetatem nuptiis congruentem pervenire tribuisti, sic eam consortio maritali tuo munere copulatam desiderata sobole gaudere perfidas, (1137) atque oblatam seriem cum suo conjuge provehas benignus annorum. Per Christum Dominum nostrum. Quam oblationem tu Deus.