Latin
1 to 3
Gregory the Great, Liber Sacramentorum 1-3-3
Unproofread scanNot analysed yet
Da (102), quaesumus, omnipotens Deus, ut, qui nova incarnati Verbi tui luce perfundimur, hoc in nostro res; lendeat opere, quod per fidem fulget iu mente. Per eumdem. Alia. —Da, quaesumus, omnipotens Deus, ut qui, beatae Anastasiae martyris ture solemnia colimus, ejus apud te patrocinia sentiamus. Pcr Dominum nostrum Jesum Christum. Super oblala. —Munera nostra, quaesumus, Domine, Nativitatis hodiernae mysteriis apta proveniant, ut (103) sicut homo genitus idem refulsit Deus, sic nobis hæc terrena substantia conferat quod divinum est. Per eumdem. Alia. —Accipe, quaesumus, Domine, munera dignanter oblata, et, beatae Anastasiae suffragantibus meritis, ad nostrae salutis auxilium provenire concede. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum. Qui tecum vivit.