# Liber Sacramentorum 1-3-3

Gregory the Great, Liber Sacramentorum, 1 to 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/liber-sacramentorum/1-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/liber-sacramentorum/1-3

Da (102), quaesumus, omnipotens Deus, ut, qui nova incarnati Verbi tui luce perfundimur, hoc in nostro res; lendeat opere, quod per fidem fulget iu mente. Per eumdem. Alia. — Da, quaesumus, omnipotens Deus, ut qui, beatae Anastasiae martyris ture solemnia colimus, ejus apud te patrocinia sentiamus. Pcr Dominum nostrum Jesum Christum. Super oblala. — Munera nostra, quaesumus, Domine, Nativitatis hodiernae mysteriis apta proveniant, ut (103) sicut homo genitus idem refulsit Deus, sic nobis hæc terrena substantia conferat quod divinum est. Per eumdem. Alia. — Accipe, quaesumus, Domine, munera dignanter oblata, et, beatae Anastasiae suffragantibus meritis, ad nostrae salutis auxilium provenire concede. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum. Qui tecum vivit.

---

Gregory the Great, Liber Sacramentorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1294/tmp1294/tmp1294.tmp1294.opp-lat1.xml.
