Latin
Te igitur, clementissime Pater, etc., ut supra b
Gregory the Great, Liber Sacramentorum 1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Benedictio. —Benedicat vobis omnipotens Deus, vestramque ad superna excitet intentionem, qui hanc sacratissimam diem Nativitate Filii sui fecit esse solemnem. Amen. Et qui eum qui Panis est angelorum in praesepi Ecclesiae cibum fecit esse fidelium animalium, ipse vos et in praesenti sxculo degustare faciat aeternorum dulcedinem gaudiorum, et in futuro perducat ad satietatem aeternorum praemiorum. Amen. (111) Quique ejus infantiam vilibus voluit indui pannis, ipse vos coelestium vestimentorum induat ornamentis. Amen. Quod ipse præstare dignetur, cujus regnum et imperium sine fine permanet in sæcula saeculorum. Amen. Benedictio Dei Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Et pax Domini sit semper vobiscum.