Latin
a DOMINICA I POST THEOPHANIAE
Gregory the Great, Liber Sacramentorum 1-9
Unproofread scanNot analysed yet
Vola, quaesumus, Domine, supplicantis populi, cœlesti pietate prosequere, ut et quae agenda sunt, videant; et ad implenda quae viderint, convalescant. Per. Super oblata. —Oblatum tibi, Domine, sacrificium vivificet nos semper et muniat. Per. Præfatio. —Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, æterne Deus: Quia cum Unigenitus tuus in substantia nostrae mortalitatis apparuit, in novam nos immortalitatis suae lucem reparavit. Et ideo cum angelis.