# Liber Sacramentorum 1.53-64

Gregory the Great, Liber Sacramentorum, 1.53 to 1.64. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/liber-sacramentorum/1.53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/liber-sacramentorum/1.53

Per omnia sæcula sæculorum. Amen. Oremus. — (83) Præceptis salutaribus moniti, et divina institutione formati, audemus dicere: (84) Pater noster, qui es in coelis, Sanctificetur nomen tuum. Advemat regnum tuum. Fiat voluntas tua sicut in caelo, et in terra. Panem nostrum quoti dianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos di mittimus dcbitori hus nostris. Et ne nos inducas in tentationem. ℟ Sed liLera nos a malo. Libera nos, quxsumus, Domine, ab omnibus malis, præteritis, praesentibus, et futuris, et intercedente beata et gloriosa semper virgine Dei genitrice Maria, et (85) beatis apostolis tuis, Petro, et Paulo, atque (86) Andrea, necnon et beato (87) Stephano protomartyre tuo, f et omnibus sanctis, da propilius pacem diebus nostris, ut, ope misericordiæ tuæ adjuti, et a peccato simus semper libcri, et ab omni perturbatione securi. Per Dominum.

---

Gregory the Great, Liber Sacramentorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1294/tmp1294/tmp1294.tmp1294.opp-lat1.xml.
