# Liber Sacramentorum 10-2

Gregory the Great, Liber Sacramentorum, VII KAL. JA.NUARII. — NATIVITAS SANCTI STEPHANI a. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/liber-sacramentorum/10-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/liber-sacramentorum/10-2

Da nobis, quaesumus, Domine, imitari quod colimus, ut discamus et inimicos diligere, quia ejus natalitia celebramus, qui novit etiam pro persecutoribus exorare Dom. Super oblata. — Suscipe, Domine, munera pro tuorum commemoratione sanctorum, (119) ut sicut illos passio gloriosos, sic nos devotio reddat innocuos. Per Dominum b. Prcefatio. — Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, beati Stephani levitae simul et martyris natalitia recolentes: qui fidei, qui sacra; militiae, qui dispensationis et castitatis egregiae, qui prædicationis mirabilisque constantiae, qui confessionis ac patientiae nobis exempla veneranda proposuit. Et ideo Nativitatem Filii tui merito prae caeteris passionis suae festivitate prosequitur, (tiO) cujus gloriae sempiternae primus martyr occurrit. (121) Per quem Majestatem, etc. Benedictio. — Deus qui beatum Stephanum protomartyreM coronavit, et confessione fidei, et agone martyrii, mentes vestras circumdet, et in praesenti sæculo corona justitiae, et in futuro perducat vos ad coronam gloriae. Amen. Illius obtentu tribuat vobis Dei et proiimi charitate semper exuberare, qui hanc studuit etiam inter lapidantium impetus obtinere. Amen. Quo ejas exemplo roborati, et intercessione muniti, ab eo quem ille a dextris Dei vidit stantem, mereamini benedici. Amen. Quod ipse praestare dignetur, etc. Ad Complendum. — Auxilientur nobis, Domine, sumpta mysteria, et intercedente beato Stephano martyre tuo, sempiterna protectione confirment. Per. Alia. — Omnipotens sempiterne Deus, qui primitias martyrum, in beati levitae Stephani sanguine dedicasti, tribue, quaesumus, ut pro nobis intercessor existat, qui pro suis etiam persecutoribus exoravit. Per. Alia. - Deus, qui nos Unigenili tui clementer incarnalione redemisti, da nobis patrocinia tuorum continuata sanctorum, quibus capere valeamus salutaris mysterii portionem. Per eumdem. Alia. — Gratias agimus, Domine, multiplicatis circa nos miserationibus tuis, qui et Filii tui Nativitate nos salvas, et beati martyris Stephani deprecatione sustentas. Per eumdem.

---

Gregory the Great, Liber Sacramentorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1294/tmp1294/tmp1294.tmp1294.opp-lat1.xml.
