Latin
(510) INCIPIT d ORDO AD ECCLESIAM DEDICANDAM
Gregory the Great, Liber Sacramentorum 10-4
Unproofread scanNot analysed yet
Benedictio. alit. —Virtutis tuae invictam fortitudinem deprecamur, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, qui intr omnia necessaria quae per Jesum Christum Dominum nostrum procreari jussisti, non minimam graliam conferre dignatus es sali, ut ex illo possint universa rondiri quae omnibus ad escam per eumdem tuum Filium Dominum nostrum procreasti. Ideoque te supplices exoramus ut hoc sal digneris aspicere, quuenus ex Majestatis tuae virtute contra omnes si iritus immundos valorem po sit accipere. Expellat ab omni loco, ubi tua merit invocatione aspersum, quidquid potest esse pestiferum, ut exhibeat plenum salutis effectorn. Deterreat omnes praestigias inimici, et omma monstruosorum genera longius faciat effugari. (531) Gravedines om C nes phantasiasque compescat, et per signum erucis Filii tui Domini nostri Jcsu Christi tutelam fidelissimam desiderantibus praestet. Qui tecum vivit et regnat Deus.