Latin
d FERIA II IN HEBDOMADA TERTIA
Gregory the Great, Liber Sacramentorum 118
Unproofread scanNot analysed yet
Cordibus nostris, quaesumus, Domine, benignus jnfunde, ut sicut ab escis corporalibus abstinemus, ita sensus quoque nostros a noxiis retrahamus excessibus. Per Dominum nostrum. Super oblata. —Munus quod libi, Domine, nostrae servitutis offerimus, tu salutare nobis perfice sacramentum. Per. Pra fatio. —l'ere dignum et justum est, æquum et salutarc, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus: et clementiam tuam cum omni supplicatione precari r ut per hanc jejuniorum observationem crescat nostrae devotionis affectus, et nostras actiones religiosus exornet effectus; quatenus, te auxiliante, et ab humanis semper retrahamur excessibus, et monitis. inhaerere valeamus, te largientc, coelestibus. Per Christum Dominum nostrum. Ad Complendum. —Præsta, quaesumus, omnipotens et misericors Deus, ut quae ore contingimus pura mente capiamus. Per Dominum nostrum. Super populum. -Conserva, Donune, familiam tuam bonis semper operibus eruditam, et sic praesentibus consolare subsidiis, ut ad superna perducas dona propitius. Per Dominum nostrum.