# Liber Sacramentorum 125

Gregory the Great, Liber Sacramentorum, * sABBATO IN HEBDOM. TERTIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/liber-sacramentorum/125
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/liber-sacramentorum/125

Praesta, quaesumus, omnipotens Deuk, ut dignitas conditionis humanae per immoderantiam sauciata, medicinalis parcimoniae studio reformetur. Per Dominum. Super oblata. — Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut hujus sacrificii munus fragilitatem nostram -ab omni malo purget semper et muniat. Per Dominum. Præfatio. — Vere dignum et justum est, æquum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus: qui jejunii Quadragesimalis observationem in Moyse et Elia dedicasti, et in Unigenito Filio tuo, legis et prophetarum nostroque omnium Domino, exornisti. Tuam igitur immensam bonitatem supplices exposcimus, ut quod ille jugi jejuniorum complevit continuatione, nos adimplere valeamus illius adjuti largissima miseratione, et adimplentes ea quæ præcepit, dona percipere mereamur quae promisit. Per quem. Ad Complendum. — Quasumus, omnipotens Deus, ut inter ejus membra numercmur cujus corpori communicamus et sanguini. Per Dominum. Super populum. — Praetende, Domine, fidelibus tuis dexteram caelestis auxilii, ut te toto corde perquirant, et quae digne postulant consequi mereantur. Per Dominum nostrum.

---

Gregory the Great, Liber Sacramentorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1294/tmp1294/tmp1294.tmp1294.opp-lat1.xml.
