Latin
V KALEND. JANUARII. a NATALIS INNOCENTUM
Gregory the Great, Liber Sacramentorum 13
Unproofread scanNot analysed yet
Deus, cujus bodierna die praeconum innocentes martyres non loquendo, sed monendo confessi sunt, omnia in nobis vitiorum mala mortifica, ut fidem tuam, quam lingua nostra loquitur, etiam moribus vita fateatur. Per. Super oblata. —Adesto, Domine, muneribus In. . nocentum festivitate sacrandis, et praesta, quaesumus, ut corum sinceritatem possimus imitari, quorum tibi dicatam vcneramur infantiam. Per. Præfatio. —Vere dignum et justum est, aequum ei salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, æterne Deus: (129) et in pretiosis mortibus parvulorum, quos propter nostri Redemptoris infantiam bestiali saevitia Herodes funestus occidit, inmensa clementiæ tuæ dona prædicare, in quibus fulget sola magis gratia quam voluntas, (130) ct clara est prius confessio quam loquela, (i31) ante passio quam membra idonea passioni. Existunt testes Christi, qui ejus nondum fuerant agnitores. infinita benignitas! o ineffabilis misericordia, quæ pro suo nomine trucidatis meritum gloriae perire non patitur, sed proprio cruore perfusis et salus regenerat onis adhibetur, et imputatur corona martyrii. Et ideo cum angelis, etc. Benedictio. —Omnipotens Deus, pro cujus Uni. geniti veneranda infantia infantium innocentium catervas Ilerodis funesti peremit sævitia, suæ vobis benedictionis tribuat dono gratissima. Amcn. Et qui eis concessit ut unicum Filium ejus, Dominum nostrum, non loquendo, sed moriendo confiterentur, com edat vobis ut fidem veram, qnam lingua vestra fatetur, etiam mores probi et vita inculpabilis fateantur. Amen. Quique eos prim tivum fructum sancae suæ suscepit Ecclesiæ, cum fuctu bonorum operum vos faciat pervenire ad gaudia æternae patriæ. Amen. Quod ipse praestare dignetur, cujus regnum. Ad Complendum. —(132) Votiva, Domine, dona percepimus, quae sanctorum nobis precibus, et præsentis, quæsumus, vim pariter et æternæ tribue conferre subsidium. Per. Alia. -Deus, qui licet sis magnus in magnis, mirabilia tamen gloriosius operarisin minimis, da nobis, quaesumus, in eorum celebritate gaudere, qui Filio tuo Domino nostro testimonium prabuerunt etiamnon lequenles. Per cumdem, etc. Alia. —Ipsi nobis, Domine, quxsumus, postulent mentium puritatem, quorum innocentiam bodie solemniter celebramus. Per. Alia. —Adjuva nos, Domine, quæsumus, eorum deprecatione sanctorum, qui Filium tuum humana needum voce profitentes cœlesti suut pro ejus Nativiiate glorii coronati. Per eumdem.