Latin
Martyris
Gregory the Great, Liber Sacramentorum 2-12
Unproofread scanNot analysed yet
Super oblata. -Suscipe, Domine, munera quæ in beatae Agathae martyris tuæ solemnitate deferi. mus, cujus nos confidimus patrocinio liberari. Per Dominum nostrum. Præfatio. —Vere dignum et justum est, aequum et salutare. nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, per Christum Dominum nostrum: pro cujus nomine (407 )pœnarum mortisque contemptum in utroque sexu fidelium cunctis aetatibus contuiisti, ut inter felicium martyrum palmas (168 )Agathen quoque beatissimam virginem victrici patientia coronares. Quæ nec minis territa, nec suppliciis superata, de diaboli saevitia triumphavit, quia in tuae Deitatis confessione permansit. Et iileo. Ad Complendum. —Beatae Agathae martyris tuae, Domine, precibus confidentes, quæsumus elementiam tuam, ut per ea quæ sumpsimus aeterna remedia capiamus. Per. Alia. —Indulgentiam nobi-, Doluine, beata Agathe martyr imploret, quae libi grata (16 1) semper exstitil et merito castitatis, et tuæ professione virtu- Ii. . Per Dominum nostrum.