Latin
2 to 3
Gregory the Great, Liber Sacramentorum 2-15-3
Unproofread scanNot analysed yet
Benedictio. —Deus qui mare suis pedibus fecit esse calcabile, vobis quidquid est noxium ipse substernat. Amen. Contrarios immundorum spirituum motus compescal, et vos in sua pare confirmet. Amen. Crucis suæ navi inter mundi fluctus gubernet, et in littus beatæ perennitatis perducat. Amen. Quod ipse præstare dignetur. Ad Complendum. —Coelestibus, Domine, pasti deliciis, quaesumus ut semper eadem per quae veraciter vivimus appetamus. Per. Super populum. —Conserva populum tuum, Deus, ct tuo nomini fac devotum, ut, divinis subjectus officiis, et temporalia viriliter et aeterna dona percipiat. Per Dominum nostrum.