Latin
Feria Vi Intra Qu Nqoagesimam
Gregory the Great, Liber Sacramentorum 2-20
Unproofread scanNot analysed yet
Præfatio— Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, æterne Deus: et majestatern tuam suppliciter deprecari, ut intelligentiæ noms spiritum benignus infundas, quo vei,ipsi rationabiliter agenda cernamus, vel eis, qui (211) inutilia sentiunt, indicemus, esse (212) censendum; nec studia nostra sectemur, sed offerentibus meliora subdamur. Quoniam haec apud te sapientia est quae non suis inhaeret vitiis, sed undecunque prolatam diligit veritatem. Per Christum Dominum. Ad Complendum. —Spiritum nobis, Domine, lucc charitatis infunde, ut quos uno cœlesti pane satiasti, tua facias pietate concordes. Super populum. —Guberna, Domine, quæsumus, plebem tuam, et tuis beneficiis semper accumula, ut et praesentis vitae subsidiis gaudeat, et æterne. Per.