# Liber Sacramentorum 2-20

Gregory the Great, Liber Sacramentorum, Feria Vi Intra Qu Nqoagesimam. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/liber-sacramentorum/2-20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/liber-sacramentorum/2-20

Præfatio— Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, æterne Deus: et majestatern tuam suppliciter deprecari, ut intelligentiæ noms spiritum benignus infundas, quo vei,ipsi rationabiliter agenda cernamus, vel eis, qui (211) inutilia sentiunt, indicemus, esse (212) censendum; nec studia nostra sectemur, sed offerentibus meliora subdamur. Quoniam haec apud te sapientia est quae non suis inhaeret vitiis, sed undecunque prolatam diligit veritatem. Per Christum Dominum. Ad Complendum. — Spiritum nobis, Domine, lucc charitatis infunde, ut quos uno cœlesti pane satiasti, tua facias pietate concordes. Super populum. — Guberna, Domine, quæsumus, plebem tuam, et tuis beneficiis semper accumula, ut et praesentis vitae subsidiis gaudeat, et æterne. Per.

---

Gregory the Great, Liber Sacramentorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1294/tmp1294/tmp1294.tmp1294.opp-lat1.xml.
