Latin
FERIA III POST d PALMAS
Gregory the Great, Liber Sacramentorum 2-35
Unproofread scanNot analysed yet
Super oblata. —Sacrificia nos, quaesumus, Domine, propensius ista restaurent, (238) quae mediciualibus sunt instituta jejuniis. Per Dominum nostrum. Præfatio. —Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gralias agere. Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, per Christum Dominum nostrum: cujus salutiferae pas. slonis, et gloriosae Resurrectionis dies appropinquare noscuntur, in quibus et antiqui hostis superbia triumphatur, et nostrae redeiuptionis mysterium relebratur. Unde poscimus tuam immensam clementiam, ut sicut in eo solo consistit totius nostrae salvationis summa, ila per eum tibi sit jejuniorumet actuum nostrorum semper victima grata. Per quem. Ad Complendum. -Repleti, Domine, sacri muneris gratia, supplices exoramus, ut quae gustu corporeo dulci veneratione contingimus, dulciora mentibus sentiamus. Per Dominum nostrum. Super populum. —Tuanos misencordia, Deus, et omni subreptione vetustatis expurget, et capaces sanctæ novitatis. efficiat. Per Dominum.