# Liber Sacramentorum 2-40

Gregory the Great, Liber Sacramentorum, • Feria Iv In Albis. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/liber-sacramentorum/2-40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/liber-sacramentorum/2-40

Te igitur, sicut in Pascha. " Benedictio. — Dominus Deus noster vos perducat ad arborem vitæ, qui cru l de lacn miseriæ. Amen. Ipse vobis nperia4 januam paradisi, qni confregit portas inferni. Aneti. Ipse vos eruat flagello, et in regnum suum perducat confitentes, qui pali dignatus est pro impiis innocens. Amen. Quod ipse præstare dignetur. Ad Complendum. — Ab < mni nos, quæsumus, Domine, vetustate purgatos, sacramenti tui veneranda perrept o in novam transferat creaturam. Per Dominum nostrum. Ad Vesneros. — Præsta, quæsumns, omnipotens Deus, ut hujus paschalis festivatis mirabile sacramentum, et temporalem nobis tranquillitatem IribUat, et vitam conterat sempi ernam. Per. Ad fontes. -- Deus, qui nos per paschalia festa lætificas, concede propitius ut ea quæ devo:e agimus, te adjuvante, fideli er teneamus. Per. Alia. — Tribue, quæsumus, omnipotens Deus, ut illuc tendat Christianæ devotionis affectus, quo tecum est nostra substantia. Per eumdem.

---

Gregory the Great, Liber Sacramentorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1294/tmp1294/tmp1294.tmp1294.opp-lat1.xml.
