Latin
Eodem Die. — (423) Vigilia Sancti Petri Et Pauli
Gregory the Great, Liber Sacramentorum 2-54
Unproofread scanNot analysed yet
Super oblata. —Munera, Domine, tuae glorificatioais offerimus quae libi pro nostris grata jejuniis sanctorum apostolorum, quaesumus, deprecatio quorum solemnia prævenimus efficiat. Per. Præfatio. —Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos libi semper et ubiquc gratias agere, Domine sancte, l'ater omnipotens, aeterne Deus: apud quem cum beatorum apostolorum cuntinuata festivitas triumphique coelestis perpetua et aeterna sit celebritas, nobis tamen eorum festa annuis recursibus tribuis frequentare, ut et illorum passioni sit veneratio ex nostra devotione, et nobis auxilium proveniat de eorum sanctissima intercessione. Per.