Latin
Vi Kalendas Novembris — Vigilia Apostolorum Simonis Et Judæ
Gregory the Great, Liber Sacramentorum 2-69
Unproofread scanNot analysed yet
Super oblata. —Muneribus nostris, Domine, apostolorum Simonis et Judx festa praecedimus, humiliter postulantes ut quae conscientiae nostræ praepediuntur obstaculis illorum meritis graia reddantur. Per: Præfatio. —Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, quia tu es mirabilis in omnibus sanctis tuis, quos et nominis tui confessione praeclaros, et suscepta pro te fecisti passione gloriosos. Unde sicut illi jejunando orandoque certaverunt, ut hanc possent obtinere victoriam, ita nos (493) eorum exemplis informemur ut ad celebranda praesentia festa idonei inveniamur, et ad aeterna percipienda eorum inter. ventu digni jadicemur. Per Christum.