Latin
VIII KAL. FEBRUARU. — c CONVERSIO SANCTI PAULI
Gregory the Great, Liber Sacramentorum 2-9
Unproofread scanNot analysed yet
Super oblata. —Apostoli-tui Pauli precibus, Domine, plebis lux dona sanctifica, ut quae tibi tuo grata sunt instituto, gratiora Hiant patrocinio supplicantis. Per Dominum. Præfatio. —Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus: et Majestatem tuam suppliciter exorare, ut Ecclesiam tuam, beati Pauli apostoli tui prædicatione edoctam, nulla sinas fallacia violari; et sicut nihil in vera religione manere dinoscitur, (158) quod non ejus condierit disciplina, ita ad peragenda ea quae docuit ejus obtentu fidelibus tribuatur efficacia, sentiatque credentium gentium multitudo eum pro se apud te intercessorem quem habere cognovit Magistrum atque doctorem. Der Christum Domiuum nostruln.