Latin
KALENDIS MAll. — NATALIS a SANCTORUM APOSTOLORUM DRI, PHILIPPI ET JACOBI
Gregory the Great, Liber Sacramentorum 206
Unproofread scanNot analysed yet
Deus, qui nos annua apostolorum tuorum Philippi et Jacobi solemnitate læti ficas, praesta, quae umus, ut quorum gaudemus meritis, instruamur exemplis. Per. Super oblata. —Munera, Domine, quæ pro apostolorum tuorum Philippi et Jacobi solemnitate deferimus, propitius suscipe, et mala omnia, quæ meremur, averte. Per. Præfatio. —Vere dignum et justum est, æquum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, æterne Deus: qui Ecclesiam tuam in apostolica soliditate firmasti, de quorum consortio sunt beati Philippus et Jacobus, quorum passionis hodie festa veneramur; poscentes ut sicut eoruin doctrinis instruimur, ita exemplis muniamur, et precibus adjuvcmur. Per Christum Dominum nostrum.