# Liber Sacramentorum 206

Gregory the Great, Liber Sacramentorum, KALENDIS MAll. — NATALIS a SANCTORUM APOSTOLORUM DRI, PHILIPPI ET JACOBI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/liber-sacramentorum/206
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/liber-sacramentorum/206

Deus, qui nos annua apostolorum tuorum Philippi et Jacobi solemnitate læti ficas, praesta, quae umus, ut quorum gaudemus meritis, instruamur exemplis. Per. Super oblata. — Munera, Domine, quæ pro apostolorum tuorum Philippi et Jacobi solemnitate deferimus, propitius suscipe, et mala omnia, quæ meremur, averte. Per. Præfatio. — Vere dignum et justum est, æquum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, æterne Deus: qui Ecclesiam tuam in apostolica soliditate firmasti, de quorum consortio sunt beati Philippus et Jacobus, quorum passionis hodie festa veneramur; poscentes ut sicut eoruin doctrinis instruimur, ita exemplis muniamur, et precibus adjuvcmur. Per Christum Dominum nostrum.

---

Gregory the Great, Liber Sacramentorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1294/tmp1294/tmp1294.tmp1294.opp-lat1.xml.
