Latin
Dominica Iv Post Octavas Paschæ
Gregory the Great, Liber Sacramentorum 223
Unproofread scanNot analysed yet
Deus a quo bona cuncta procedunt, largire supplicibus tuis utcogitemus te inspirante quae recta sunt,. et te gubernante eadem faciamus. Per. Super oblata. —Clementiam tuam, Domine, suppliciter exoramus, 91 ut paschalis muneris sacramentum, quod fide recolimus, et spe desideramus intenti, perpetua dilectione capiamus. Per. Præfatio. —Vere dignum et Justum cst, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus: et (378) Majestatem tuam indefessis precibus exorare, ut mentes nostras bonis operibus semper informes. Quia sic erimus praeclari muneris prompta sinceritate cultores, si, ad meliora jugiter transeuntes, (379) Paschale mysterium studeamus habere porpetuum. Per Christum.