# Liber Sacramentorum 223

Gregory the Great, Liber Sacramentorum, Dominica Iv Post Octavas Paschæ. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/liber-sacramentorum/223
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/liber-sacramentorum/223

Deus a quo bona cuncta procedunt, largire supplicibus tuis utcogitemus te inspirante quae recta sunt,. et te gubernante eadem faciamus. Per. Super oblata. — Clementiam tuam, Domine, suppliciter exoramus, 91 ut paschalis muneris sacramentum, quod fide recolimus, et spe desideramus intenti, perpetua dilectione capiamus. Per. Præfatio. — Vere dignum et Justum cst, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus: et (378) Majestatem tuam indefessis precibus exorare, ut mentes nostras bonis operibus semper informes. Quia sic erimus praeclari muneris prompta sinceritate cultores, si, ad meliora jugiter transeuntes, (379) Paschale mysterium studeamus habere porpetuum. Per Christum.

---

Gregory the Great, Liber Sacramentorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1294/tmp1294/tmp1294.tmp1294.opp-lat1.xml.
