Latin
Pridie Kalendas Julii. — (429) Natalis Sancti Pauli
Gregory the Great, Liber Sacramentorum 294
Unproofread scanNot analysed yet
Deus, qui multitudinem gentium beati Pauli apostoli praedicatione docuisti, da nobis, qunsumirs, ut eujus natalitia colimus, ejus apud te patrocinia sentiamus. Per. Super oblata. —Ecclesiæ ture, quaesumus, Domine, preces etllostias apostolica commendet oratio, at quod pro illorum gloria celebramus, nobis prosit ad veniam. Per. (430) Præfatio a et benedictio, quæ est superius. Ad Complendum. -Perceptis, Domine, sacramentis hcatis apostolis intervenientibus deprecamur, ut quæ pro illorum celebrata sunt gloria, nobis proficiant ad medelam. Per Dominum nostrum. Super populum. —Præsta, quaesumus, omnipolens Deus, ut nullis nos permiitas perturbationibus concuti, quos in apostolicæ confessionis petra solidasti. Per.