Latin
Iii Kalendas Augusti. Natalis Sanctorum Abdon Et Sennen
Gregory the Great, Liber Sacramentorum 3-35
Unproofread scanNot analysed yet
Præfatio. —Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus: ct te laudare mirabilem Dominum in sanctis tuis, quos aute constitutionem mundi in aeternam tibi gloriam praeparasti, ut per eos huic mundo veritatis tuæ lumen ostenderes, quos ita spiritu veritatis armasti, ut formidinem mortis per infirmitatem carnis evinccreut. De quorum collegio sunt martyres tui Abdon, (43G) et Sennes, qui in Ecclesiae tuae prato sicut rosae et lilia floruerunt, quos Unigeniti tui sanguis in praelio confessionis, roseo colore perfudit et ob præmium passionis niveo liliorum splendore vestivit. Per quem Majestatem. Ad Complendum. —Populum tuum, Domine, perpetua munitione defende, nec difficulter, quod pic et juste postulat consequatur, cui sanctorum tuorum meriti sufTragautur. Per.