Latin
VIII IDUS AUGUSTI—a NATALIS SANCTI SIXTI EPISCOPI
Gregory the Great, Liber Sacramentorum 3-36
Unproofread scanNot analysed yet
(439) Præfatio uvæ. —Intra quorum nos consortium, non aestimator meriti, sed veniae, quæsumus, largitor admitte. Per Christum. (440) Benedictio uvæ. —Benedic, Domine, et hos fructus novos uvæ, quos tu, Domine, rore cæli, et Inundantia pluviarum, et temporum serenitate atque tranquillitate, ad maturitatem perducere dignatus es, et dedisti eoa ad usus nostros, cum gratiarum actione percipi, in nomine Domini nostri Jcsu Christi. Per quem hæc omnia. Ad Complendum. —Praesta, quæsumus, Domine Deus noster, ut cujus nobis festivitate votiva sunt sacramenta, ejus salutaria nobis intercessione reddan'ur.