Latin
III JOUS AUGUSTI. — (447) NATALIS SANCTI TIBURTII a MARTYRIS
Gregory the Great, Liber Sacramentorum 315
Unproofread scanNot analysed yet
Beati Tiburtii nos, Dumine, foveant continuata praesidia, quia non desinis propitius intueri quos talibus auxiliis concesseris adjuvari. Per. Super oblata. —Adesto, Dominc, precibus populi tut, adesto muneribus, ut quae sacris sunt oblata mysteriis, tuorum tibi placeant intercessione Fanctorum. Per Dominum nostrum. Præfatio. —Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus: qui dum beati Tiburtii merita gloriosa veneramur, (448) auxilium nobistux protectionis adfore deprecamur, (449) quomam credimus nos per eorum intercessionem qui libi placuere peccatorum nostrorum veniam impetrare. Per Christum. Ad Complendum. —Sumpsimus, Domine, pignus redemptionis æternæ: sit nobis, qiucsumus, interveniente beato Tiburtio martyre tuo, (450) vitæ præsentis auxilium pariter et futurae. Per.