# Liber Sacramentorum 315

Gregory the Great, Liber Sacramentorum, III JOUS AUGUSTI. — (447) NATALIS SANCTI TIBURTII a MARTYRIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/liber-sacramentorum/315
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/liber-sacramentorum/315

Beati Tiburtii nos, Dumine, foveant continuata praesidia, quia non desinis propitius intueri quos talibus auxiliis concesseris adjuvari. Per. Super oblata. — Adesto, Dominc, precibus populi tut, adesto muneribus, ut quae sacris sunt oblata mysteriis, tuorum tibi placeant intercessione Fanctorum. Per Dominum nostrum. Præfatio. — Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus: qui dum beati Tiburtii merita gloriosa veneramur, (448) auxilium nobistux protectionis adfore deprecamur, (449) quomam credimus nos per eorum intercessionem qui libi placuere peccatorum nostrorum veniam impetrare. Per Christum. Ad Complendum. — Sumpsimus, Domine, pignus redemptionis æternæ: sit nobis, qiucsumus, interveniente beato Tiburtio martyre tuo, (450) vitæ præsentis auxilium pariter et futurae. Per.

---

Gregory the Great, Liber Sacramentorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1294/tmp1294/tmp1294.tmp1294.opp-lat1.xml.
