Latin
Hebdomada Viii Post Pentecosten
Gregory the Great, Liber Sacramentorum 4-30
Unproofread scanNot analysed yet
a Benedictio. —Inclinet Dominus aurem suam ad preces vestræ humilitatis, et det vobis gratiam suae benedictionis, et præmium sempiternæ salutis. Amen. Semper et ubique Dominum propitium habeatis, et in ejus laudibus exsultetis. Amen. Omnium peccatorum vestrorum vincula solvat, et ad gloriam sempiternam pervenire vos faciat. Amen. Quod ipse praestare. Ad Complendum. -Repleti, Domine, muneribus tuis, quæsumus ut eorum et mundemur effectu, et muniamur auxilio. Pcr eumdem. Super populum. —Da nobis, quæsumus, Domine, ut in tua gratia veraciter confidentes, et quae dgna sunt postulemus, et jugiter postulata sumamus. Per.