Latin
FERIA c V INTRA QUADRAGESIMAM
Gregory the Great, Liber Sacramentorum 41
Unproofread scanNot analysed yet
Suscipe, quaesumus, Domine, preces nostras, et ad aures misericordiæ tuae postulationes sacratae tibi plebis admitte. Per Dominum. Super oblata. —Sacrificia, Domine, quaesumus, ista nos salvent, quæ medicinalibus sunt instituta jejuniis. Per. Præfatio. —Vere dignum et justum est, æquum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, æterne Deus: quia competenter atque salubriter religiosa sunt nobis instituta jejunia, ut corporeae jucunditatis immoderatas coerceamus illecebras, et terrenae deletiationis insolentia refrenato, purior atque tranqnillior appetitus ad coelestia contemplanda mysteria fidelium reddatur animarum. Per Christum Dominum nostrum. Ad Complendum. —Tuorum nos, Domine, largitate donorum, et temporalibus attolle prarsidiis, et renova sempiternis. Per Dominum nostrum. Super populum. —Da, quaesumus, Domine, populis Christianis, et quæ profitentur agnoscere, ct cœlest munus diligere quod frequentant. Per Dominum.