Latin
b FERIA V IN UEBDOMADA QUINTA
Gregory the Great, Liber Sacramentorum 59
Unproofread scanNot analysed yet
Tribue nobis, quaesumus, indulgentiam peccatorum, ut instituta jejunia tibi placitis sensibus operemur. Per Dominum. Sup oblala. —Concede nobis, Domine, quaesumus, ut celebraturi sancta mysteria, non sutum abstinentiam corporalem, sed, quod est potius, habeamus mentium puritaem. Per. Præfatio. —Ycre dignum et justum est, æquum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agcre, Domine sancte, Pater omnipotens, aterne Deus: qui sic nos tribuis solemne tibi deferre jejunium, ut indulgentiæ tuæ speremus nos percipere subsidium; sic nos intliluis ad celebranda Paschalia festa, III per hæc acquiramus gaudia sempiterna. Per Christum Dominum. Ad Complendu ■. —Vegetet nos, Domine, semper, et innovet tuæ mensae libatio, quae fragilitatem nostram gubernet ct protegat, et in portum perpetuæ salutis inducat. Per Dominum nostrum. Super populum. —Concede, misericors Deus, ut sicut nos tribuis solemne tibi deferre jejunium, si: nobis indulgentæ tuæ praebeas benignus auxiliun1. Per.