Latin
(762) Oratio ad ordinandos episcopos
Gregory the Great, Liber Sacramentorum 663
Unproofread scanNot analysed yet
(763) Oreulus, dilectissimi nobis, ut bis viris (764) ad utilitatem Ecclesiæ providendam electis benignitas omnipotentis Dei gratiae suae tribuat largitatem. Per Dominum nostrum. Benedictio episcoporum. —(765) Adesto supplicationibus nostris, omnipotens Deus, et quod humilitatis nostræ gerendum est ministerio, tuæ virtutis impleatur effectu. Per. Alia. -(766) Propitiare, omne, supplicationibus nostris, et inclinato super hunc famulum tuum cornu gratiae sacerdotalis, benedictionis tuae in eo effunde virtutem. Per. b Consecratio. —(767) Deus honorum omnium, (768) Deus omnium dignitatum qum gloriae tuae sacratis famulantur ordinibus, Deus qui, Moysen famulom tuum secreti familiaris affatu i nter caetera cœlestis documenta culturæ de habitu quoque iftdumenti sacerdotalis instituens, electum Aaron mystico amictu vestiri inter sacra jussisti, ut intelligentiæ sensum de exemplis priorum caperet secutura posteritas nec eruditio doctrinæ tur ulli deesset ætati; cum et apud veteres reverentiam ipsa signiftcationum species obtineret, et apud nos certiora essent experimenta rerum quam aenigmata figurarum; itlius namque sacerdotii anterioris habitus nostrae mentis ornatus est, et (769) pontificalem gloriam non jam nobis honor commendat vestium, sed splendor animarum, (770) quia et illa quae tunc carnalibos blandiebantur obtutibus, ea potius quæ in ipsis erant intelligenda poscebant; et idcirco huic famulo tuo, quem (771) ad summi sacerdotii ministerium elegisti, hanc, quaesumus, Dominc, gratiam largiaris, ut (77i) quidquid ilia velamina in fulgore auri, in nitore gemmarum, in multimodi operis varietate signabant, hoc in ejus moribus actibusque clarescat. (773) Hic accipis chrisma. Compte, Domine, in sacerdote tuo mysterii tui summam, et ornamentis totius glorificationis instructum (774) caetestis unguenti flore sanclitfica. (77b) Nic fundis ire caput ejus. lIoe, Domine, copiose in ejus caput influat, hoc in oris subjecta decurrat, hoc in totius corporis extrema descendat, ut tui Spiritus virtus, et interiora ejus repleat, et exteriora circumtegat. Abundet in eo constantia fidei, puritas dilectionis, (776) sinceritas pacis; (777) tribuas ci, Domine, cathedram episcopalem ad regendaiu Ecclesiam tuam, et plebem universam. Sis ei auctoritas, sis ei firmitas, sis ei potestas. Multiplices super euro benedictionem et gratiam tuam, ut ad exorandam semper misericordiam tuam, tuo munere semper idoneus, tua gratia possit esse devotus. Per.