# Liber Sacramentorum 77

Gregory the Great, Liber Sacramentorum, * Feria Ii In Albis. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/liber-sacramentorum/77
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/liber-sacramentorum/77

Dcus, qui solemnitate Paschali uiundo remedia centulisti, populum tuum, quaesumus, coelesti dono prosequere, ut et perfectam liLertatem consequi mereatur, et ad vitam proficiat sempiternam. Per. Super oblata. — Paschales hostias recensentes, quæsumus, Domine, ut quod frequcntamus actu, comprehendamus affectu. Per. Præfatio. — Vere dignum ct justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, et te ippliciter exorare, ut fidelibus tuis dignanter impendas, quo et paschalia capiant sacramenta, et desideranter exspectent ventura,ut,in mysteriis quibus renati sunt permanentes, ad novam vitam his operantibus perducantur. Per Christum. Te igitur, sicut in Pascha. b Benedictio. — Deus, qui pro vobis suscepit injurialn crucis, lætitia vos innovet suae Resurrectionis. Amen. Et qui pendenti secum in cruce latroni C (542) omisit delictum, vos salvet a cunctis nexibus peccatorum. Amen. Ut redemptionis vestrae mystcrium et dig e conservetis in opere, et locupletius aB:erna perfruamini remuneratione. Amen. Quod ipse praestare dignetur. Ad Complendum. - Impleatur in nobis, quæsumus, Domine, sacramenti paschalis sancta libatio, nosque de terrenis affectibus ad coeleste transferat institutum. Per. Ad Vesperos. - Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut qui peccatorum nostrorum pondere premimur, a cunctis malis imminentibus per haec Paschalia festa liberemur. Per Dominum nostrum. Ad fontes. — Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut festa paschalia, quae venerando colimus, etiam vivendo teneamus. Per Dominum nostrum. Alia. — Deus, qui populum tuum de hostis callidi servitute liberasti, preces ejus misericorditer respice, et adversantes ei tua virtute prosterne. Per Dominum nostrum.

---

Gregory the Great, Liber Sacramentorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1294/tmp1294/tmp1294.tmp1294.opp-lat1.xml.
