Latin
c FERIA III IN ALII
Gregory the Great, Liber Sacramentorum 78
Unproofread scanNot analysed yet
Deus, qui Ecclesiam tuam novo semper fetu multiplicas, concede famulis tnis ut (343) sacramentum vivendo teneant, qnod lide perceperunt. Per. Super oblata. —Suscipe, Domine, fidelium preces, cum oblationibus Hostiarum, ut per hæc pidevotiouis officia, ad cœlestem gloriam transeamus. Per. Præfatio. —Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aMerne Deus, per Christum Dominum nostrum. Qui oblatione sui corporis, remotis sacrificiorum carnalium observationibus, (344) scipsum tibi sacram Hostiam, Agnumque immaculatum summus Sacerdos pro salute nostra immolavit. Per quem. Te igitur, sicut in Pascha. Benedictio. —Deus, qui vos lavit aqua sui lateris, et redemit elTusione cruoris, ipse in vobis confirmet gratiam adeptae Redemptionis. Amen. Perquem renati estis es aqua et Spiritu sancto, ipse vos cœlesti consociet regno. Amen. Quique dedit vobis initia sanctæ fidei, ipse conferatet perfectionem operis, et plenitudinem charitatis. Amen. Quod ipse præstare dignetur. Ad Complendum. —Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut paschalis perceptio sacramenti (345) continua in nostris mentibus perseveret. Per. Ad Vesperos. —Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut qui paschalis festivitatis solemnia colimus, in tua semper sanctificatione vivamus. Per. d Ad fontes. —Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut per hæc paschalia festa, quae colimus, devoti in tua semper laude vivamus. Per. Alia. —Deus, qui conspicis familiam tuam omni humana virtute destitui, paschali interveniente festivitate, tui eam brachii protectione custodi. Per.