Latin
e FERIA v
Gregory the Great, Liber Sacramentorum 9
Unproofread scanNot analysed yet
Benedictio. —Benedicat vos Deus, qui per Unigcniti Filii sui passionem vetus Pascha in novum voluit converti; concedatqne vobis ut, expurgato veteris fermenti contagio, nova in vobis perseveret conspersio. Amen. Et quia ad celebrandam Redemptoris Coenam mente devota convenistis, aternarum dapum vobiscum epulas reportetis. Amen. Ipsius quoque opitulante clementia mundemini a sordibus peccatorum, qui, ad insinuandum humilitatis exemplum, pedes voluit lavare discipulorum. Amen. Quod ip c pr. estare dignetur, cujus regnum ct impe: ium sine fine permanet in saecula sacculorum. Amen. Benedictio Dei Patris, et Filii, et Spiritus sancti, et pax Domini sit semper vobiscum, et cum spiritu tuo.