Latin
97.1 to 97.32
Gregory the Great, Liber Sacramentorum 97.1-32
Unproofread scanNot analysed yet
Leciio Libri Genesis. Noe, cum quingentorum esset annorum. Deus, qui Ecclesiam tuam semper gentium vocatione multiplicas, concede propitius ut quos aqua baptismatis abluis, continua protectione tuearis. Per Dominum. Lectio Libri Deuteron. Scripsit Moyses. Canticum: Attende coelum. Deus, qui nobis per prophetarUm ora praecepisti, temporalia relinquere, atque ad aeterna festinare, da famulis tuis ut quae a te Jussa cognovimus implere cælesti inspiratione valeamus. Per Dominum nostrum. Lectio Libri Levilici. Cum ingressi fueritis terram, quam ego dabo vobis. Deus, qui diversitatem omnium gentium in confessione tUi nominis adunasti, da nobis et velle et posse quod praecipis, ut populo ad aeternitatem vocato una sit fides mentium et pietas actionum Per. Lectio Isaiæ prophetæ. Apprehendent septem mulieres. Canticum: Vinea. Deus, incommutabilis virtus et lumen aeternum, respice propitius ad totius Ecclesiae mirabile sacramentum, et da famulis tuis ut hoc quod devote agimus etiam rectitudine vitae teneamus. Per Dominum nostrum. Canticum de Psal. XLI. Sicut cerVus desiderat ad fontes. Post Tractum. —Concede. quaesumus, omnipotens Deus, ut qui solemnitatem doni Spiritus sancti colimus, coelestibus desideriis accensi, fontern vitae sitiamus. Per. Oratio ad Missam post ascensum fontis. —Praesta quaesumus. omnipotens Deus ut claritatis tuae super nos splendor effulgeat, et lux tuæ lucis corda corum qni per gratiam tuam renati sunt sancti Spiritus illustralione confirmet. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui lecum vivit et regnat Dens in unitate ejusdem Spiritus sancti. Super oblata. —Hostias populi tui, quaesumus, homine, miseratus intende, et ut tibi reddantur acceptæ, conscientias nostras sancti Spiritus salutaris emundet adventus. Per Dominum, etc. ,in unitate. ,Præfatio. —Vere dignum et justum est, æquum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus: (392) qui, sacramentum paschale consummans, quibus per Unigeniti tui consortium filios adoptionis esse tribuisti, per Spiritum sanctum largiris dona gratiarum, et sui cohaeredibus Redemptoris jam nuuc supernae pignus haereditatis impendis, ut tanto se cerlius ad eum confidant esse venturos, quanto se sciunt ab eo redemptos, et sancti SpiriLus infusione ditatos.