Latin
a FERIA III
Gregory the Great, Liber Sacramentorum 98
Unproofread scanNot analysed yet
nespice, Domine, familiam tuam, et præsta, ut apud te mens nostra tuo desiderio fulgeat, quae se carnis mnceratione castigat. Per. Super oblata. —Oblatis, Domine, placare muneribus, et a cunctis nos defende periculis. Præfatio. —Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nob tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Parer omnipotens, aeterne Deus, per Christum Dominum nostrum: in quo jejunantium fides alitur, spes provehitur, charitas roboratur. Ipse enim est panis vivus et verus qui substantia aeternitatis et esca virtutis est. Verbum enim tuum, per quod facta sunt omnia, non solum humanarum mentium, sed ipsorum panis est angelorum. Hunc panem ministrare nobis non desinis, et, ut eum indesinenter esuriamus, hortaris. Cujus carne dum pascimur, roboramur, et sanguine dum potamur, abluimur. Per quem. Ad Complendum. —Sumpsimus, Domine, celebritalis annuae votiva sacramenta: præsta, quæsumus, ut et temporalis vitæ 40 nohis (217) remedio proveniant, et æternæ Per Dominum nostrum Jesum Christum. Super populum. —Ascendant ad te, Domine, preces nostrae, et ab Ecclesia tua cunctam repelle æquitam. Per.