Latin
Section 1
Gregory the Great, Registri Epistolarum [Appendix] 1
Unproofread scanNot analysed yet
I. a Symbolum fidei dictatum a beato Gregorio papa. Credo in unum Deum omnipotentem. Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, tres personas, unam substantiam. Patrem ingenitum, Filium genitum; Spiritum vero sanctum nec genitum nec ingenitum, sed coæternum, de Patre et Filio procedentem. ConGteor unigenitum Filium consubstantialem et sine tempore natum de Patre. Omnium visibilium et in visibilium conditorem. Lumen ex lumine. Deum verum de Deo vero. Splendorem gloriæ. Figuram substantiæ, Qui manens Verbum ante sæcula, perfectus homo creatus est, juxta finem sæculorum; conceptus et natus ex Spiritu sancto, et Maria virgine. Qui naturam nostram suscepit absque peccato. Et sub Pontio Pilato crucifixus est, et sepultus; tertia die resurrexit a mortuis. Die autem quadragesimo ascendit in coetum. ,Sedet ad dexteram Patris. Unde venturus est judicare vivos et mortuos. Positurus ante oculos omnium omnia occulta singulorum. Daturus sanctis perpetua præmia regni cœlestis, iniquis amem supplicia ignis æterni. Innovaturus sæculum per ignem. Confiteor unam fidem, unum baptisma; unam, apostolicam et universalem Ecclesiam, in qua sola possint laxari peccata. in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.