Latin
XIII. Fragmenta epistolarum quas Gratianus sancto Gregorio tribuil
Gregory the Great, Registri Epistolarum [Appendix] 2-3
Unproofread scanNot analysed yet
De ipsa vero die Dominica haesitamus quidnam dicendum tit, cum omnes laici et sæculares tHa die plus solito cæteris diebus accuratius cibos carmum appetant; et nisi nova quadam aviditate usque ad mediam noctem se ingurgitent, non aliter se hujus Mori temporis observationem suscipere putant. Quod utique non rationi, sed voluptati, imo cuidam mentis caecitati ascribendum est; unde nec a tali COntsuetudine averti possunt, et ideo cum venia suo ingenio relinquendi sunt, ne forte pejores existant, si a tali consuetudine prohibeantur. Ut enim ait Salomon: Qui multum emungit, elicit sansguinem (Prov. XXX, 35).