Latin
De Gairaldo abbate sancti Medardi, et de illius monasterio Suessionensi, quod a…
Gregory the Great, Registri Epistolarum [Appendix] 2.34
Unproofread scanNot analysed yet
Si quis autem regum, antistitum, judicum, vel quarumcunque sæcularium personarum, hujus apostlicæ auctorita tis et nostrae præceptionis decreta violaverit, aut contradixerit, aut negligenter duxerit, vel fratres inquietaverit, vel conturbaverit, vet aliter ordinaverit, cujuscunque dignitatis vet sublimitatis sit, bonore suo privetur, et u, catholicae fidei depravator, vel sanctae Dei Ecclesiæ destructor, a consortio Christianitatis et corpore ac sanguine Domini nostri Jesu Christi sequestretur, et omnium maledictionum anathemate, qnibus infideles et haeretici ab initio saeculi usque in præsens damnati sunt, cum Juda traditore Domini, ill inferno inferiori damnetur, nisi digna poenitentia præfatorum sanctorum sibi propitiaverit clementiam et fratrum communem reconciliaverit concordiam.