Latin
20 to 32
Gregory the Great, Registri Epistolarum [Appendix] 20-32
Unproofread scanNot analysed yet
Quadam autem die, dum inter alios ad obsequia domini mei fuissem ingressus, subito atque inopinato introire in monasterium, atque ut onera abbatis debuissem suscipere præcepistis. Statimque surgentes, non indulto ad dełiberandum vel tractandum mihi spatio, ad monasterium jam cum monachis ambulare coactus sum. 0 Unde quia nihil antea quod de substantiola mea occurrit potui ordinare; idcirco lacrymabiliter supplico, ut, concessa per constitutionem vestri decreti licentia, fas mihi sit de omnibus rebus me; s voluntatem meam disponere, quatenus nec mihi obedientia mea officiat, nee filio pauperi possit esso damnosa. Nam cunctis notum est quia illos P legalis sanctio quidquam de substantia sua prohibet, postquam monasterium ingressi fuerint, ordinare, quibus disponendarum rerum suppetit ante licentia, suarum non autem eos quos ad hoc quod nunquam tractaverant præpositorum suorum parere cogit instantia. Quia sicut legis voluntas hoc ex deliberatione fadentibus contradicit, ita cis qui compelluntur a majora succurrit. Hanc autem suggestionem supplicationemque meam Æloiliano notario sanctæ Ecclesiae Romanae noto meoscribendam dictavi, eique propria manu ego Probus servus vester subscripsi, et vobis beatissimo domno meo Gregorio papae porrexi. Ego Probus servus vester huic petitioni a me obtatæ subscripsi. Gregorius dixit: Postquam textus olJlaLæ petitionis nobis innotuit, Probus abbas paulisper abscedat, ut de his quæ petit cum fratribus filiitsque nostris quid statuendum sit deliberare Possimus. Quo recedente, postquam diu de ejus petitione tractatum est, dixit: Probus abbas, quem abesse paululum feceramus, rursus adveniat, ut ea quae nobis cum fratribus filiisque nostris in commune visa sunt censeamus. Cumque præsentatus fuisset, dixit: Ubi veritas cum ratione concordat, desideria petenti inplere non minus justum est quam benignum. Perpensa igitur serie a te petitionis oblatæ, omnia quæ in ea locusus es, ita esse reeolimua. Neque enim vel in nostiam unquam antea cogitaHoncm ascenderat, ut in quocunque monasterio abbatia tibi euram debuissemus injungere.